라틴어 문장 검색

"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)
nec praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum inprimis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, non amplius quam terna milia peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 6:1)
nam te non viduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat sertis ac Syrio fragrans olivo, pulvinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti argutatio inambulatioque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 64)
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 8 3:4)
scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule quam vellem non modo quam putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 4:1)
Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 6:2)
tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:1)
Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem ζήλωͺ scripsisse videor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 1:2)
illa peraeque prae se formosis invidiosa dea est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a10)
quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia ad anguis inferius ventris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION