라틴어 문장 검색

Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 19:3)
Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:2)
nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.
그러나 요압은 임금의 명령이 역겨워 레위와 벤야민 지파는 그들 가운데에 포함시키지 않았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장6)
Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt.
그래서 유프라테스 서부 지방관 타트나이와 스타르 보즈나이와 그 동료들은 다리우스가 내려보낸 지시대로 어김없이 시행하였다. (불가타 성경, 에즈라기, 6장13)
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?
인간이 살아 있는 동안 그림자처럼 보내야 하는 허무하고 한정된 생애에서 그에게 무엇이 좋은지 누가 알리오? 인간이 죽은 다음 태양 아래에서 무슨 일이 일어날지 누가 알려 주리오? (불가타 성경, 코헬렛, 6장12)
Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
많은 시일이 흘러 단식일도 이미 지났다. 그래서 항해하기가 위험해지자, 바오로는 경고하면서 (불가타 성경, 사도행전, 27장9)
Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est;
그 일에 대항해 흥분한 시민들은 무력을 통해서 자신들의 정의를 이루고자 하였고, 행정관은 영토 내의 큰 수의 사람을 모으고 있었다. 결국 오르게토릭스는 죽었다; (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 4장3)
Unde est illud beati consilium Augustini, in quarto De doctrina Christiana, ubi quidem Christianae doctrinae modos exsequitur ac docet:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:6)
Quippe quod tunc futurum erat modo peractum est, ideoque verba commutata sint ad ipsum designandum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:7)
veluti si deliberem ire ad Ecclesiam, et ita exsequar ex libertate arbitrii mei, id quod intendebam perficio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:4)
Quae tunc quidem dijudicatio libera est, cum ad hoc quod proposuerit exsequendum nulla vi naturae compellitur, sed aeque in sua potestate habet tam illud facere quam dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:9)
Quae ille dum exequitur, imperat tyrannus circumfundi omnem turbam suorum interius solumque regem teneant, quem suis legibus rebellem iam cognoverat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:2)
Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:19)
Et scire debes quod omnis compos mentis qui aptus est ad Veneris opera peragenda, potest amoris pertingi aculeis, nisi aetas impediat vel caecitas vel nimia voluptatis abundantia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:2)
immo amplius dico quod, si sapientia te ulla detentat, aetatis prolixitas magnum mihi est argumentum pro tuo lucrando amore, quia in tam tempore longo laudabilia multa peregi, urbanitates multas exercui, infinita quibus potui obsequia contuli, tot et alia bona feci quae temporis modico lapsu nullus agere potuisset, ideoque magnis sum meritis dignus et retributione maxima honorandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION