라틴어 문장 검색

Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae, ad calles aptandas aedificatae, densius constringebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 11:1)
Perangusto, inquit, fretu divisa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:2)
Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:3)
facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장5)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장90)
sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장77)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:6)
[sit] idque inuolutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:3)
quoniam perangustum est, in quo versari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 19:8)
quae latitudine ipsi brachio, perangustis capitibus collo injicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:5)
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:1)
Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:4)
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:1)
Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:3)
denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION