라틴어 문장 검색

Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
그러므로 너는 이 모든 말로 그들을 거슬러 예언하여라. 그들에게 이렇게 말하여라. “주님께서 높은 곳에서 고함치시고 거룩한 처소에서 소리를 지르신다. 그분께서 당신의 목장을 향해 큰 소리로 고함치시고 포도를 밟는 자들처럼 땅의 모든 주민에게 호령하신다. (불가타 성경, 예레미야서, 25장30)
Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
모압의 기름진 땅에서는 기쁨도 즐거움도 사라졌다. 내가 술틀에서 포도주를 없애 버리니 아무도 흥에 겨워 술틀을 밟는 자가 없고 그들이 외치는 소리는 더 이상 흥겨운 소리가 아니다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장33)
Iuravit Dominus exercituum per animam suam: " Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma cantabitur ".
만군의 주님께서 당신 자신을 두고 맹세하셨다. “내가 정녕 네 땅을 메뚜기 떼처럼 많은 군인들로 채우리라. 그러면 그들이 너를 이기고 승리의 함성을 지르리라.” 찬가 (불가타 성경, 예레미야서, 51장14)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
Cessatis, pueri, nihilque nostis, Vaterno Rasinaque pigriores, Quorum per vada tarda navigantes Lentos tinguitis ad celeuma remos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII1)
Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV5)
celeuma nauticum est hoc hemistichium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1282)
cretam proavosque petamus celeuma dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1283)
et bene metro celeumatis usus est, id est anapaestico trimetro hypercatalecto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1284)
celeuma autem quasi praeceptum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1285)
hortaturque viros aut ipse dicit celeuma:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1771)
tacitis incumbere remis pro 'ipsi taciti', hoc est sine celeumate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1081)
Colligere incertos et in ordine ponere crines Docta neque ancillas inter habenda Nape, Inque ministeriis furtivae cognita noctis Utilis et dandis ingeniosa notis Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, Saepe laboranti fida reperta mihi - Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas Perfer et obstantes sedula pelle moras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 111)
ergo eat et blandis peraretur littera verbis, exploretque animos, primaque temptet iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:310)
ancillae puerique manu perarate tabellas,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION