라틴어 문장 검색

Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:2)
itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,locique proprietas utriusque semen commutat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:2)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, eum tertium egerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:1)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:7)
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:13)
non in loco emit perbono?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1302)
prandium uxor mihi perbonum dedit, nunc dormitum iubet me ire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 22)
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2135)
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION