라틴어 문장 검색

"Ibi commodum Venerem lavantem natantemque propter assistens, indicat adustum filium eius, gravi vulneris dolore maerentem, dubium salutis iacere, iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisque variis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu, tu vero marino natatu secesseritis ac per hoc non voluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales, non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis eluvies et squalentium foederum insuave fastidium."
(아풀레이우스, 변신, 5권220)
"Nec te conscientia stimulat, sed affectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:14)
quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:7)
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:13)
Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum Scortari neque potare;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 239)
Scortari crebro nolunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 283)
quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 23)
nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, ubi locist res summa nostra publica?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 465)
non in loco emit perbono?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1302)
prandium uxor mihi perbonum dedit, nunc dormitum iubet me ire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 22)
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2135)
Venus mi haec bona dat, quom hos huc adigit lucrifugas, damnicupidos, qui se suamque aetatem bene curant, edunt, bibunt, scortantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 735)

SEARCH

MENU NAVIGATION