라틴어 문장 검색

Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)
Sit contra uicia que nos depellere temptant Tutor, defensor, iudex, athleta, patronus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:14)
Hoc mihi iampridem Racio dictauit ut uno Munere respicerem terras mundumque bearem Numine celestis hominis, qui solus haberet Tot uirtutis opes quot munera digna fauore, Tot dotes anime quo saltern mundus oberrans Floreret, uiciis aliorum marcidus, immo Iam defloratus in flore resurgeret uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:3)
Quod facere debemus per penitenciam eiusque opera,auferendo a nobis peccata et vicia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 20:4)
Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illaper penitentiam auferre atque penitus removere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:15)
"Amici enim vicia si feras, facis tua," ut Tulius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 17:9)
plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat:
(아풀레이우스, 변명 8:3)
ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.
(아풀레이우스, 플로리다 18:50)
Placuerat uni domi me conclusum et otiosum hordeo lecto fabaque et vicia saginari:
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:5)
inplico me viciis immemor virtutis,
(ARCHIPOETA, X18)
Iam virtutes diligo, viciis irascor,
(ARCHIPOETA, X65)
quia succi non tam delicate percolantur per cutem quam per calamum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:7)
Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장17)
ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장8)
Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION