라틴어 문장 검색

Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ".
그러니 이제 제가 주님 앞에서 멀리 떨어진 채, 땅에 피를 흘리지 않게 해 주십시오. 이스라엘 임금님께서 정녕 산에 있는 자고새를 뒤쫓듯이, 벼룩 한 마리를 찾아 나서셨으니 말입니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 26장20)
Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: " Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei ".
자기는 하룻길을 더 걸어 광야로 나갔다. 그는 싸리나무 아래로 들어가 앉아서, 죽기를 간청하며 이렇게 말하였다. “주님, 이것으로 충분하니 저의 목숨을 거두어 주십시오. 저는 제 조상들보다 나을 것이 없습니다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장4)
Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: " Surge, comede! ".
그러고 나서 엘리야는 싸리나무 아래에 누워 잠이 들었다. 그때에 천사가 나타나 그를 흔들면서, “일어나 먹어라.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장5)
et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
덤불 가에서 짠나물을 캐고 싸리나무 뿌리가 그들의 양식이라네. (불가타 성경, 욥기, 30장4)
Sagittae potentis acuta cum carbonibus iuniperorum.
전사의 날카로운 화살들을 싸리나무 숯불과 함께 받으리라. (불가타 성경, 시편, 120장4)
Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
불씨 하나가 숯불을 활활 타오르게 하고 죄인은 다른 사람의 피를 흘리려고 숨어 기다린다. (불가타 성경, 집회서, 11장32)
Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens ".
올바르지 못한 방법으로 재산을 모은 자는 제가 낳지도 않은 알을 품는 자고새와 같다. 한창때에 그는 재산을 잃고 끝내는 어리석은 자로 드러나리라. (불가타 성경, 예레미야서, 17장11)
Numquid enim lacertiva avis perdicem vel fasianum sua potuit unquam superare virtute?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:11)
Videmus enim quandoque falcones de genere levium magnos fasianos et perdices sua detinere virtute;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:30)
Nam inter lacertivas fertur aves nasci quandoque quasdam, quae sua virtute vel ferocitate perdices capiunt;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:17)
O, quam mirabilis astur debet ille iudicari, qui, perdicibus omissis gruibus et fasianis, ex parvis passeribus et gallinarum filiis sibi curat quaerere victum!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 2:4)
Illic perdix nunc aeriae potestatis insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum [0436C] latratus propheticos abhorrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:106)
Prosilit a dumo perdix.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:12)
Perdices domini cene pincerna ministrat, Ridet et a risu uix uacat ille suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:18)
Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION