라틴어 문장 검색

Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
거기에 보석을 넉 줄로 박아라. 첫째 줄에는 홍옥수와 황옥과 취옥, (불가타 성경, 탈출기, 28장17)
Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
거기에 보석을 넉 줄로 박았다. 첫째 줄에는 홍옥수와 황옥과 취옥, (불가타 성경, 탈출기, 39장10)
Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Domini,
여호수아는 이 말씀을 모두 하느님의 율법서에 기록하고, 큰 돌을 가져다가 그곳 주님의 성소에 있는 향엽나무 밑에 세웠다. (불가타 성경, 여호수아기, 24장26)
in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt.
하느님의 동산 에덴에서 살았다. 너는 홍옥수와 황옥 백수정과 녹주석과 마노 벽옥과 청옥과 홍옥과 취옥 온갖 보석으로 뒤덮였고 너의 귀걸이와 네가 걸친 장식은 금으로 만들어졌는데 네가 창조되던 날 그것들이 모두 준비되었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 28장13)
Qui virtute et inaestimabili virorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato vallo urbis, a viris arietem impellentibus gravi impetu in momento comminuit atque dejecit et viam machinae ad interiores muros et antiquos aptavit, foramenque pergrande et horrendum jam ad urbem pertransiens, infregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:2)
Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:5)
Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni, Sardium proditori, data est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 49:1)
sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1247)
qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo Deruuentionis fluuii primordia erumpunt, uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].6)
Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.10)
sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha4)
regnum ad fratrem regis pergrandem natu - ita mos apud Numidas est - pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 401:3)
nunc eam narrabo, unde tu pergrande lucrum facias:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 350)

SEARCH

MENU NAVIGATION