라틴어 문장 검색

Veritas autem rei ita se habet pacem hanc utrique regi pergratam fuisse, Carolo quidem quod ei possessionem Britanniae confirmaret, expeditionem Neapolitanam ab omni impedimento liberaret, Henrico quod arcas suas pecuniis implevit, quodque hoc ipso tempore praevidit procellam quandam motuum intestinorum ingruentem, quae non ita multo post erupit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:17)
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
(카이사르, 내란기, 1권 86:1)
Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e proximis Tigellini.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장1)
Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:6)
qui bavium non odit pro poena ei contingat, ut diligat Maevium peiorem poetam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 901)
nam Maevius et Bavius pessimi fuerunt poetae, inimici tam Horatio quam Vergilio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 902)
unde Horatius "mala soluta navis exit alite ferens olentem Maevium".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 903)
et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 2113)
et sciendum in his tres tantum casus usur- pari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. sane reprehensus Vergilius dicitur a Bavio et Maevio hoc versu "hordea qui dixit superest ut tritica dicat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2104)
sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris - spero item Scaevolae - si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:3)
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:1)
sed mehercule pergrata mihi oratio tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:4)
'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista sunt pergrata perque iucunda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:1)
Atque ego hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et Critolaum et Diogenem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 155:1)
Dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION