라틴어 문장 검색

Congregationi affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum.
회중이 너를 사랑하게 하고 웃어른에게 머리를 숙여라. (불가타 성경, 집회서, 4장7)
Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:5)
Non sit mirum, si tot magnorum fletum et planctum hic adolescens meruerit, qui omnibus affabilis et notus habebatur, et qui nunquam ab aliqua militari actione sinistra laude declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:19)
Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 13:1)
Veritas autem rei ita se habet pacem hanc utrique regi pergratam fuisse, Carolo quidem quod ei possessionem Britanniae confirmaret, expeditionem Neapolitanam ab omni impedimento liberaret, Henrico quod arcas suas pecuniis implevit, quodque hoc ipso tempore praevidit procellam quandam motuum intestinorum ingruentem, quae non ita multo post erupit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:17)
Affabilis fuit et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulcedine et illecebris cum aliquid suadere aut perficere vellet quod enixe cupiebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:5)
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
(카이사르, 내란기, 1권 86:1)
affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:3)
Nec visu facilis, nec dictu adfabilis ulli.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 55:1)
nam et adfabilis fuit et Augusti filius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8616)
sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris - spero item Scaevolae - si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:3)
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:1)
sed mehercule pergrata mihi oratio tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:4)
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum] esse se vellet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:1)
'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista sunt pergrata perque iucunda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION