라틴어 문장 검색

Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Non sequamur illecebrosa et seductoria:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:3)
Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas pollicendo mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 5:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)
Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 7:1)
sin de aliis atque in genere prolatum fuisset, prudentem sane observationem et pergravem censuram complecti videtur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:3)
idemque Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio quaestionem in eum ferente, populi misericordiam concitasset, cum M. Cato, Galbae gravis atque acer inimicus, aspere apud populum Romanum et vehementer esset locutus, quam orationem in Originibus suis exposuit ipse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 227:2)
hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 4:3)
Quod humanus ambitus deletur, id pergrave est, quandoquidem Deus mundum homini non modo commisit, verum ipsius vita est donum a multiplicibus detrimenti formis arcendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:6)
29. Quaestio pergravis est, quae ad aquae qualitatem attinet, pauperibus tribuendae, quae cotidie multorum interitum comparat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:1)
Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 116)

SEARCH

MENU NAVIGATION