라틴어 문장 검색

Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire.
(카이사르, 아프리카 전기 52:7)
ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus adsignantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:2)
quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:2)
Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:3)
nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem periucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 26:2)
Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam venustatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:1)
quae est periucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:6)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)
Saepe enim ea quae dicta sunt, si aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 4:3)
Dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:5)
venio nunc ad voluptates , quibus ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:1)
id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 11:4)
periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 4 2:1)
incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 2:6)
fuit enim periucunde.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION