라틴어 문장 검색

ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele.
솔로몬은 조상들과 함께 잠들고 자손들 가운데 그를 이을 후계자를 남겼다. 르하브암은 백성 가운데 우둔하고 지각없는 자로서 그의 정책 때문에 백성이 반란을 일으키게 되었다. 느밧의 아들 예로보암도 이스라엘을 범죄로 이끌었고 에프라임에게 죄악의 길을 걷게 하였다. (불가타 성경, 집회서, 47장23)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 7:2)
Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra quadraginta dies perdomuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:77)
6. Dicimus ergo primo Latium bipartitum esse in dextrum et sinistrum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 80:1)
et omniexercitu vix tandem aegerrime transmisso, bipartito agmen incedere coepit, et, quamvis diversis itineribus ad hostes contenderant, eodem, tamen, temporis puncto, omnes in hostium conspectum venere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.26)
quodvis enim supplicium levius est hac permansione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:3)
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:4)
& Quies relativa est permansio corporis in eadem illa navis regione vel parte cavitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:4)
At Quies vera est permansio corporis in eadem parte spatii illius immoti in qua Navis ipsa una cum cavitate sua & contentis universis movetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:5)
equites bipartito in eos emissi magnam caedem edidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION