라틴어 문장 검색

Notissima mihi et probatissima devotio sanctitatis vestrae in domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi, qui semper spiritu vobiscum sum, non solum quia gratia domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in evangelio servio, angustiam pati non permittitis.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:1)
omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:2)
senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 233:2)
sine permitte, relinque, patere, id est συγχώρησον.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5981)
Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:4)
qua visa est fortuna pati quatenus, in quantum permisit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1471)
quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit, usus et est modice fulminis igne sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 724)
Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)
Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:1)
sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 50:3)
Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장3)
Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:3)
Non enim (ut per civitates alias) ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed (ut mos est) variis casibus permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:1)
nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito sum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 231:2)
Gens namque Occidentalium Saxonum reginam iuxta regem sedere non patitur, nec etiam reginam appellari, sed regis coniugem, permittit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION