라틴어 문장 검색

laeta permulsit permulsit et laeta fecit, ut animumque labantem inpulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8161)
Ubi etiam Empedocles cum ejus hospitem in vitis patrum quidam gladio furibundus invaderet inflexisse modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:5)
» Dicenda quoque sunt submissa leniter, matura graviter, inflexa moderate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:6)
Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:3)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Iniquitas vero velut dividua parit, nunc odio inflexa, nunc quaestu, et ea quae sunt dividenda confundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:10)
Atra denique cruoris facie omnia conturbante, et quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum aggestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:3)
Illuc toto agmine Constantinus inflexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 12:2)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:9)
nec tamen indignationem iniuriae,) quae inhaeserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:5)
"Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcet verbis lenientibus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권197)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION