라틴어 문장 검색

Dicendo " novum " veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
하느님께서는 “새 계약”이라는 말씀을 하심으로써 첫째 계약을 낡은 것으로 만드셨습니다. 낡고 오래된 것은 곧 사라집니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 8장13)
Unde videtur, licet audacia polleret ad divinam rerum admirationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:21)
corporis hic damnat sensus verumque videri pernegat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:38)
Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,quam nunc nobis praebent amplissima veterata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:1)
nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perneganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 2:2)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)
Negare iussi, pernegare non iussi.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXI3)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
sed eas fabulas factas prius Latinas scisse sese id vero pernegat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 20)
est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίαͺ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 96:1)
Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit.
(세네카, 행복론, Liber V 100:4)
vehementius contra in- veterata pugnandum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:3)
Sic etiam de me pernegat usque viro.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 67)
pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 288)
ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, [ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, [ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,] ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION