라틴어 문장 검색

et iudicium frequentissime certum est, consilium vero est ratio quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 247:2)
Tuorum igitur verborum non modice mihi placet interpretatio, qua mihi deliberare concedis quis mihi tanquam potior sit eligendus amator, quia illam mihi palatii amoris portam defendo quae nec quemlibet a palatii repellit ingressu nec omnem permittit intrare petentem, sed eum demum qui ex propria probitate, consilii tenore perpenso et subtili habita deliberatione, admittitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:5)
Nam si sapiens invenitur et ingeniosus amator, sive longinquus sive propinquus amanti, adeo suos actus moderabitur et voluntatem quod nemo poterit amoris secreta perpendere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:3)
Dulcissima mihi saperet cuiuslibet angustia poenae, si aliqua indicia futuri boni perpenderem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:2)
Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:5)
Praeterea, si perpenderis coamantem a solitis per nuntium visitationibus abstinere, vel eius fidelem internuntium et specialem in eo, quod referre solebat, cognoveris esse remissum vel tibi quasi alienum, eam tibi subversam credere debes [amantem].
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:9)
Et ut, respectu potentiae divinae, meam potentiam impotentem esse cognoscas, meum effectum scias esse defectum, meum vigorem, vilitatem esse perpendas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:97)
Natura perpendens quid capitis demissio, quid lacrymarum figuraret emissio, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:1)
Et bene potes perpendere quod invite dat amicus si tacet ammonitus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:1)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Perpense autem addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:10)
sed quidquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum, confestim urgebatur impleri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:2)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION