라틴어 문장 검색

sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
그는 아버지도 없고 어머니도 없으며 족보도 없고 생애의 시작도 끝도 없는 이로서 하느님의 아들을 닮아, 언제까지나 사제로 남아 있습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장3)
nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 1:3)
cuius ut perpetua maneret memoria, mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, pinumque arborem, sub qua iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit ut cultores sui viriles sibi partes amputarent, qui archigalli appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1156)
Nam, quod in perpetuum mansurum est, a te constitui decet, cuius factis dictisque debetur aeternitas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 3:2)
Iniqua numquam regna perpetuo manent.
(세네카, 메데아 4:32)
sola perpetuo manent subiecta nulli mentis atque animi bona;
(세네카, 옥타비아 8:24)
iunctus atque haerens mihi semper quietam cerneres sedem inferum, proavos patremque, nominis magni viros, quos nunc pudor luctusque perpetuus manet ex te, nefande, meque quae talem tuli.
(세네카, 옥타비아 9:48)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
cuius consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit uirginitatis integritate gloriosa;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].5)
Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 5:1)
"Hinc perpetuus venerationis tenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed augetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:5)
et cum illo puro et perpetuo bono atque immortali maneat, ipsi adhaereat;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:3)
maneant inmota precamur certaque perpetui sint argumenta pudoris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:50)
memini enim et illa superiora, quae abs tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, quae perpetuo animo meo fixa manebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34a 1:2)
Uterque tamen in perpetuum a cuiuslibet alterius personae maneat segregatus amore, et neuter ad dominarum coetus vel militum curias ulterius devocetur, quia ipse contra militaris ordinis fidem commisit, et illa contra dominarum pudorem turpiter secretarii consensit amori."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION