라틴어 문장 검색

Reliqua autem gestorum Abiae viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo.
아비야의 나머지 행적과 그가 걸어간 길과 그의 언행은 이또 예언자의 주석서에 쓰여 있다. (불가타 성경, 역대기 하권, 13장22)
qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
그는 밭이랑을 내는 일에 마음을 빼앗기고 암송아지들을 먹이는 일에 열중한다. (불가타 성경, 집회서, 38장26)
Ait quippe Porphyrius in Isagogis, quas ad Categorias Aristotelis perscripsit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:7)
Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis, ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu, exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit, avideque suscepta, chartulam prodidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 3:1)
quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse.
(아풀레이우스, 변명 92:5)
elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui;
(아풀레이우스, 변명 97:3)
Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 1:1)
Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 4:1)
Verum inter eos, inquit, qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 9:1)
Persuasit igitur Pompeio, ut neque 'tertium ' neque 'tertio' scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:5)
In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 11:1)
id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 12:1)
His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea quoad capillus adolesceret domo continuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 24:1)
Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 8:1)
Neque enim illud urgebat ut per viam declarationis aut recognitionis iuris sui statutum perscriberetur, sicut ex altera parte ut tanquam lex nova sanciretur mimine volebat, sed potius media via institit, simplicis scilicet stabilimenti idque verbis tectis et utrinque nutantibus, his scilicet, ut haereditas coronae resideret, remaneret, et continuaretur in rege etc.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION