라틴어 문장 검색

Partibus in curuum, ferro mediante, redactis, Exhaurit partes uirgo marmorque fenestris Distinguens, totum spaciis intersecat orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:38)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 17:1)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo Instantias Persecantes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:1)
Solemus tamen utiliter hujusmodi instantiis persecantibus subjungere instantias, quas Metas Persecationis appellare consuevimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:1)
Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inveniat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:3)
Instantiae Persecantes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:27)
qua re da te in sermonem et perseca et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:11)
sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:4)
Ejus generis est quod, si recta linea per punctum quodvis positione datum ducatur, quae datam Conisectionem in punctis duobus intersecet, & intersectionum intervallum bisecetur, punctum bisectionis tanget aliam Conisectionem ejusdem speciei cum priore, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 104:2)
dico quod corpus gyrari potest in Spirali, quae radios omnes a centro illo ductos intersecat in angulo dato.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 7:2)
dico quod corpus gyrari potest in Spirali, quae radios omnes a centro illo ductos intersecat in angulo dato.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 20:2)
"additus unus ecce vaporiferos ridens intersecat ignes."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 351)
non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:1)
nullis in te datur ire sagittis - audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu - ,non datur, et si egomet patrio de litore raptus quattuor emeritis per bella, per aequora lustris errarem, tu mille procos intacta fugares, non intersectas commenta retexere telas, sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 4)

SEARCH

MENU NAVIGATION