라틴어 문장 검색

bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:2)
Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:2)
Quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus, quis lucos, veritus quibus emansisse sacerdos, suasit et adsuetum Bromio mutare furorem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권316)
tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
per ludos enim cum coniugibus et liberis persedentes delectationibus detinentur et corpora propter voluptatem inmota patentes habent venas, in quas insidunt aurarum flatus, qui, si a regionibus palustribus aut aliis regionibus vitiosis advenient, nocentes spiritus corporibus infundent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION