-
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
-
Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:5)
-
Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)
-
Hic ubi servandum mater fidissima pignus abdidit, ad Phrygios tendit secura penates turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum membra regens, volucri qui pervia nubila tractu signant et placidis umectant frena venenis:
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:84)
-
altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장4)
-
recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 6:2)
-
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 5:1)
-
Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 19:1)
-
Citrea item malus et Persica:
- (Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:2)
-
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
-
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis, Stoechados arva tenens.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:2)
-
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
-
turrigerae antemnae bene muratae.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6315)
-
sic Lucanus de urbe Roma adhuc florente turrigero canos effundens vertice crines (1.188).
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3310)
-
turrigeraeque urbes civitates turritae, quas terra gerit;
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2531)