라틴어 문장 검색

ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius exitiosam suscitarent illi persuasionem securitatis.1 quibus agnitis proripit sese atque in convicia subita prorumpens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:5)
Non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, quanto minus Deus vester poterit eruere vos de manu mea! ".
그러니 이제 너희는 히즈키야가 너희를 속이거나 이런 식으로 잘못 이끌게 하지 마라. 그를 믿지 마라. 어떤 민족, 어떤 나라의 신도 제 백성을 내 손에서, 그리고 내 조상들의 손에서 구해 낼 수 없었는데, 너희 하느님이라고 너희를 내 손에서 구해 내겠느냐?” (불가타 성경, 역대기 하권, 32장15)
Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
여러분을 부르시는 분께서 그렇게 설득하셨을 리는 없습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 5장8)
Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:1)
) , philosophorum videlicet ipsorum, quorum studiis gloriosa illa civitas exstiterat, testimonium ad persuasionem inducens, de quibus ut in eodem ipse Augustinus praemisit ad Romanos scribens ait, quia quod notum est Dei manifestum est in illis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:9)
Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:7)
Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:1)
Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:3)
Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:8)
Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:19)
Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:22)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Et alibi idem dixit, Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosi, Prorsus et hostilia tibi sit persuasio vilis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:12)
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 61:2)
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti, Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION