라틴어 문장 검색

Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:5)
Alter vero ita fere omnem divinorum, sacrorum et ecclesiasticae doctrinae institutionem enervarat, ut multos rebaptizari cogeret, et venerabile Dominicae signum crucis removendum penitus censeret, atque altaris sacramentum hullatenus celebrandum esse amplius astrueret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:6)
Tunc Iouis ignocuos ignes, lucisque serene Leticiam, risusque poli pertemptat eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:2)
Que, nitens superare polos sedesque supernas Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans, Aggredior, celique uias pertempto latentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:3)
Dux itaque cernens sic suos audacissimos milites gravi interitu et ruina corruisse, alios exstinctos et combustos, alios enervatos, et omne opus machinae celeri strage et edaci flamma consumptum, ac plurimos Christianae societatis animo deficere fugamque meditari, moestus et dolens, universos desperatos revocare coepit ad assultum urbis, ad interitum adversariorum, ad firmandam obsidionem, [0570D] dicens: Ah!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:4)
Alii ibidem mortui, alii membrorum laesione enervati jacebant, quidam semineces quassatis visceribus purpureum sanguinem vomebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:10)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus, tumentes in cassum, et incrementorum detrimentorumque momenta versabilis librans (ut novit), nunc erectas eminentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:2)
Unde graves oboedientium casus, et exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus, usu laedendi reperiente longaevo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:1)
"Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:47)
Fuit unus qui poplites meos enervare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem:
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:3)
quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptavit animos.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:3)
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 14:2)
nescire enim sese, quid significaret aliud pertemptant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 17:1)
Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION