라틴어 문장 검색

et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo mei multorum similis presumptio preveniretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 7:4)
ut visitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad opera), atque inde facienda est congeries sive historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum, una cum modis effectionis sive operationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 312:3)
Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:7)
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:5)
Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa proferre perutile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:7)
multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:1)
in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 4:7)
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 116:1)
et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 1:1)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
et quem ad modum oportunitas - sic enim appellemus εὐκαιρίαν - non fit maior productione temporis - habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur - , sic recta effectio - κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα - , recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION