라틴어 문장 검색

his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:4)
acuto homine nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 223:2)
sed tamen animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur, atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod quaeras:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 146:4)
Qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente Sed, si vis, Laeli, dabo tibi testes nec nimis antiquos nec ullo modo barbaros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:13)
quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 2:2)
Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 2:2)
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 6:1)
expiatis omnibus religionibus - nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum in thensauros reposita - cum consules in provincias proficisci vellent, privati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 134:1)
Certum exsequist, operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2230)
omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION