라틴어 문장 검색

Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: " Regnavit Iehu! ".
그러자 그들은 재빨리 저마다 제 겉옷을 벗어 예후의 발밑 층계에 깔고는 나팔을 불며, “예후께서 임금님이 되셨다!” 하고 외쳤다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장13)
Et, si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
지각 있는 이를 보거든 이른 새벽부터 그를 찾아다니며 너의 발에 문지방이 닳도록 들락거려라. (불가타 성경, 집회서, 6장36)
Nam ' transgressus,' inquit, a transgrediendo dicitur idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 5:2)
iussis obsequitur Petrus, sed vestigia fluctibus summis tingere coeperat et lapsante gradu pedes pessum mergere lubricos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr6)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)
namque cum dextro pede primus gradus ascendatur, item in summo templo primus erit ponendus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장15)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
- his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam dubie avertunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 72:1)
propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 356)
o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem, porge bracchium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 265)
contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장3)
Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere, altitudinem scilicet tabulati inferioris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:15)
tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus vacuamque Erinys saeva funesto pede intravit aulam, polluit Stygia face sacros penates, iura naturae furens fasque omne rupit:
(세네카, 옥타비아 3:11)
alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장24)
Gerebamus infantulos ei mulieres, gerebamus pullos, anseres, haedos, catellosj1., et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION