라틴어 문장 검색

item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 8:1)
nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 11:1)
qui nunc it per iter tenebricosum illuc unde negant redire quemquam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 34)
"Pestilente flagellato stultus sapientior erit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:17)
sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:7)
Ait domum tenebricosam esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:9)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION