라틴어 문장 검색

Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:1)
Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui describerent emendarentque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:1)
Ianua difficilis domini, te verberet imber, Te Iovis imperio fulmina missa petant.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 23)
itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 41:1)
Harioldus et Reginfridus reges Danorum missa ad imperatorem legatione pacem petunt et fratrem suum Hemmingum sibi remitti rogant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 218:1)
Filii quoque Godofridi regis Danorum propter assiduam Herioldi infestationem missa ad imperatorem legatione pacem petunt eamque a se servandam pollicentur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 240:1)
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 221:1)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, urbem aptissimam ratus unde exercitibus qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 161:1)
Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant;
(카이사르, 내란기, 3권 9:9)
cognitum ex captivis praeter viginti naves cuius ipsi classis essent in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 515:1)
et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:4)
audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:2)
Ut Lucius Brittanorum rex, missis ad Eleutherum papam litteris, Christianum se fieri petierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.1)
ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION