라틴어 문장 검색

Phaenomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 5:2)
Itaque tertia pars operis complectitur Phaenomena Universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:2)
Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:6)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)
Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:2)
quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:5)
Primum enim phaenomenon per anteversionem et derelictionem optime salvatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:6)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Illi enim cymini sectores sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:41)
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit, Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper, Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat, Testiculos rima concluserat eius in ima.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:3)
Quod cum nesciret, sectorque repente ueniret, Surgere conatur;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:4)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure, Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector, Intra scissuras solitas nos claudere curans, Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis, Quo male gestorum nos sero denique morum Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:14)
avida sector non voce citatur, nec tua privatis crescunt aeraria damnis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:302)
ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION