라틴어 문장 검색

Dicendo " novum " veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
하느님께서는 “새 계약”이라는 말씀을 하심으로써 첫째 계약을 낡은 것으로 만드셨습니다. 낡고 오래된 것은 곧 사라집니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 8장13)
Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,quam nunc nobis praebent amplissima veterata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:1)
postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus phonascis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장8)
pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 2:3)
sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:3)
non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:2)
sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 166:2)
sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:1)
vehementius contra in- veterata pugnandum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:3)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)
psalmorum hic modulator et phonascus ante altaria fratre gratulante instructas docuit sonare classes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION