라틴어 문장 검색

Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
아비가일은 빵 이백 덩이, 술 두 부대, 요리한 양 다섯 마리, 볶은 밀 다섯 스아, 건포도 백 뭉치, 말린 무화과 과자 이백 개를 서둘러 마련하여 여러 나귀에 실었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장18)
sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
또 말린 무화과 과자 한 조각과 건포도 두 뭉치도 주었다. 이것을 먹고 그는 정신을 차렸다. 그는 사흘 밤낮을 빵도 먹지 못하고 물도 마시지 못했던 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장12)
Claudit eam uestis que, picturata colore Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:8)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:102)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo fere coegerat aspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:3)
Dein disquire quid genus victualiorum solum proferre possit celeriter intra annum, veluti pastinacas, caricas, brassicas, cepas, raphanos, melones, pepones, cucumeres, artiplices de Hierusalem, maiz, et alia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:18)
stamine gemmato picturatisque columnis aedificetur apex, qualem non Lydia dives erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:140)
stat corpore toto silva minax, iaculisque rigens in proelia crescit picturata seges;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice8)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
auget acus meritum picturatumque metallis vivit opus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:352)
rapiunt Tyrios ibi vellera sucos et picturatae saturantur murice vestes;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:95)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
Caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION