라틴어 문장 검색

Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
아사 통치 제삼십육년에 이스라엘 임금 바아사가 유다를 치러 올라와서, 아무도 유다 임금 아사와 왕래하지 못하게 하려고 라마를 세웠다. (불가타 성경, 역대기 하권, 16장1)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
사실 그리스도 예수님 안에서 경건하게 살려는 이들은 모두 박해를 받을 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장12)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
이 은총이 우리를 교육하여, 불경함과 속된 욕망을 버리고 현세에서 신중하고 의롭고 경건하게 살도록 해 줍니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장12)
si quoquomodo commissam sibi a Domino non scandalizaret mulierem, praesertim cum haec pie magis quam malitiose fieri videretur, a quo etiam amplius amari Deum quam a muliere, quis non consentiat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:24)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:3)
Hec igitur species tantum pretendit honoris Quod sese possit tute committere laudi Inuidie laudemque suam mereatur ab hoste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:15)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:12)
Nam et quidam philosophus dixit, "Cum inimico nemo tute in gratiam redit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:14)
Ut tute lingue, sic ego mearum dominus sum aurium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 79:10)
Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:4)
si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis.
(아풀레이우스, 변명 52:14)
"crines eius praemulsis antiis et promulsis caproneis anteuentuli et propenduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua fatidica, seu tute oratione seu uersibus malis, utrubique facundia aequipari."
(아풀레이우스, 플로리다 3:14)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
"Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION