라틴어 문장 검색

Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:14)
Sed modo cavendum est ne avaritia aut pigritia vel misericordia erga inimicos habita, hanc amittamus, captivis, et adhuc residuis in urbe gentilibus, parcentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:3)
Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:9)
Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)
Provisio enim Dei adiuvat homines sine dilationeet pigritia laborantes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:6)
De vitandis otio et sompno pigritia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 29:1)
De pigritia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 37:1)
Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiseratet ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:7)
Pigritiam eius audivi;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:25)
Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 17:2)
Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi, ideo efferatus, quod ei celerari vilitatem intempestivam urgenti, cum impenderet inopia, gravius rationabili responderunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 2:1)
Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:3)
Qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 26:3)
Has miserabiles turmas Galli milites contuentes, rationabili quidem sed intempestivo motu, conferendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus, primisque ordinibus minitantes, si deinceps prohiberent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 3:1)
Et ille mente fundata, universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias, agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio, discordiarum materias excitaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION