라틴어 문장 검색

Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos , quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 4:2)
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curvetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI135)
exultare etiam Samothracia ferrea vidi et ramenta simul ferri furere intus ahenis in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:2)
Te potare decet gemma, qui Mentora frangis In scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI3)
dicitur autem apex virga, quae in summo pilleo flaminum lana circumdata et filo conligata erat, unde etiam flamines vocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2709)
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:1)
postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:2)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 416)
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장29)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION