라틴어 문장 검색

An, cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, destructum volebat, auxisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:3)
Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:4)
Cicero in Pisonem "omni pecore compulso".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 22)
Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:10)
non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 107:2)
Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:2)
Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque gratia neque pretio Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장1)
Pisonem, adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, restituisse te dixti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 176:3)
itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)
Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur, unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 2:1)
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:
헬베티아 중에서 가장 고귀하고 부유한 것은 Orgetorix였다. Marcus Messala와 Marcus Pison가 집정관이었을 때, 그는 정권의 욕심에 이끌려 귀족들의 연합을 만들었고, 모든 세력들과 함께 자신의 영토에서 탈출하자고 시민들을 설득했다: (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장1)
Quīntus, ubi dē morte Cicerōnis audīvit, valdē commōtus est.
Quintus는 Cicero의 죽음에 대한 (소식을) 들었을 때, 몹시 동요되었다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit1)
"Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:19)
Unde Boetius super Topica Ciceronis libro primo [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:10)
Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicare verbis dedignata sit, et maxime de anima, de diis, per fabulosa quaedam involucra loqui consueverat, ille non mediocris philosophus, et magni Ciceronis expositor Macrobius, diligentissime docet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION