라틴어 문장 검색

tres dein consularis, L. Pisonem, Ducenium Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis praeposuit, cum insectatione priorum principum qui gravitate sumptuum iustos reditus antissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장4)
commentabar declamitans - sic enim nunc loquuntur - saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 2:1)
Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem aggressos;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장10)
Pompeium patronos petenti iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장3)
Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque, Iuliam, Gnaeo Pompeio conlocauit repudiato priore sponso Seruilio Caepione, cuius uel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 21장 1:1)
Pompei bonis dicente in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:1)
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:
헬베티아 중에서 가장 고귀하고 부유한 것은 Orgetorix였다. Marcus Messala와 Marcus Pison가 집정관이었을 때, 그는 정권의 욕심에 이끌려 귀족들의 연합을 만들었고, 모든 세력들과 함께 자신의 영토에서 탈출하자고 시민들을 설득했다: (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장1)
si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.
만약 M. Lepidus와 L. Volcacius가 머무른다면, 네가 머물러야한다고 생각한다, 그러나 만약 Pompeius가 안전하게 있고 어딘가의 입장을 취하면, 너는 그 오물로 보이는 것 속에서 통치하는 것보다는 이 νέκυιαν을 포기하고 그와 함께 분쟁에서의 패배를 겪어야 한다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 14:3)
Quīntus, ubi multitūdinem hominum vīdit prō theātrō Pompēiī stantem, cognōscere cupīvit causam tantī conventūs.
퀸투스가 폼페이우스의 극장 앞에서 서 있는 사람들의 무리를 보았을때, 그는 그 커다란 모임의 이유를 알고 싶어졌다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae1)
coniūrātī Caesarem relīquērunt in terrā iacentem ante statuam Pompēiī.
공모자들은 카이사르를 땅에 내버려두고 폼페이우스의 동상 앞에 엎드렸다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae15)
posterō diē Pompēius Quīntō excitātō 'age, Quīnte,' inquit, 'collem ascendāmus ut templum Apollinis videāmus.'
다음날 Pompeius는 Quintus를 깨우며 말했다. 'Quintus야, 우리 Apollo의 신전을 보기 위해 언덕에 올라가자.' (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit20)
ē templō tacitus exiit collemque cum Pompēiō dēscendit.
그는 신전밖으로 조용히 내려와서, Pompeius와 함께 언덕을 내려왔다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit36)
cum in terram exiiset, festīnāvit cum Pompēiō ut locum sacrum spectāret ubi Apollō nātus erat.
그가 땅으로 빠져나왔을 때, Apollo가 태어난 거룩한 장소를 보기 위해서 Pompeius와 서둘렀다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat4)
Quīntus Pompēiusque in urbem festīnāvērunt et, cum in forō sedērent, mīlitī cuidam occurrērunt quī cum Brūtō mīlitābat.
Quintus와 Pompeius는 도시로 서둘렀고, 그들이 광장에 앉았을때, Brutus와 함께 복무했던 어떤 군인을 만났다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat9)
itaque amīcum quendam nōmine Pompēium petīvit et 'Pompēī,' inquit, 'vīsne mēcum venīre ut Delphōs vīsāmus?'
그래서 그는 Pompeius라고 불리는 어떤 친구에게 부탁했다. 'Pompeius, 우리 Delphi에 방문하기 위해 나와 함께 가지 않을래?' (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit4)

SEARCH

MENU NAVIGATION