라틴어 문장 검색

atque utinam eodem s. c., quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque iussissetis venire!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 1:2)
in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 11 1:5)
M. Aemilio Lepido iterum L. Munatio Planco conss.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:5)
scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus . Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 14 3:5)
in itinere ad Lepidum xiv aut xiiii K. Iun, a. 711 (43). PLANCVS CICERONI Antonius id.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 172)
si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.
만약 M. Lepidus와 L. Volcacius가 머무른다면, 네가 머물러야한다고 생각한다, 그러나 만약 Pompeius가 안전하게 있고 어딘가의 입장을 취하면, 너는 그 오물로 보이는 것 속에서 통치하는 것보다는 이 νέκυιαν을 포기하고 그와 함께 분쟁에서의 패배를 겪어야 한다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 14:3)
Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:4)
o dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 8:1)
Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 11)
Cur inclementer dicis lepidis litteris lepidis tabellis lepida conscriptis manu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 135)
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis Confisus, gracili jactat convitia vulgo, Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:6)
nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit.
(아풀레이우스, 변명 10:9)
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda.
(아풀레이우스, 변명 10:20)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida incunditas levigabit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION