라틴어 문장 검색

nos potius nostro delicto plectemur quam res publica tanto suo damno nostra peccata luat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 94:1)
Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
‘친교 제물을 올리는데 소를 잡아 바치려면, 수컷이든 암컷이든 흠 없는 것을 주님 앞에 바쳐야 한다. (불가타 성경, 레위기, 3장1)
Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo,
"죽을죄를 지어서 처형된 사람을 나무에 매달 경우, (불가타 성경, 신명기, 21장22)
Quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset, dixit ad eum: " Philisthim super te, Samson! ". Qui consurgens de somno extraxit paxillum cum navicula et licio.
그래서 들릴라는 그를 잠들게 하고 나서, 그의 머리털 일곱 가닥을 베틀 날실로 땋아 말뚝으로 박아 놓은 다음 말하였다. “삼손, 필리스티아인들이 당신을 잡으러 와요.” 그러자 삼손은 잠에서 깨어나 말뚝과 날실을 뽑아 버렸다. (불가타 성경, 판관기, 16장14)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: " Ave, rex Iudaeorum! ".
그리고 가시나무로 관을 엮어 그분 머리에 씌우고 오른손에 갈대를 들리고서는, 그분 앞에 무릎을 꿇고 “유다인들의 임금님, 만세!” 하며 조롱하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 27장29)
Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
그분께 자주색 옷을 입히고 가시관을 엮어 머리에 씌우고서는, (불가타 성경, 마르코 복음서, 15장17)
Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
군사들은 또 가시나무로 관을 엮어 예수님 머리에 씌우고 자주색 옷을 입히고 나서, (불가타 성경, 요한 복음서, 19장2)
Si me interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:3)
Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:24)
Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:3)
Nunc accipe penas Sed quas sponte luam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:8)
sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:17)
Saepe quoque urbes magnas et egregias arcesque munitas et castra tutissima subvertit et multam divitiarum fortunam sine possidentis largitione ad egestatis infortunia ducit multosque cogit commissum luere crimen, quos peccatum nec sui nec parentum potest [ulla] ratione contingere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:2)
Humores cur luna parit, cur equora lune Detrimenta luunt uel eadem diuite gaudent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:5)
Vt rosa spineti compensat flore rigorem, Vt dulcore suo fructum radicis amare Ramus adoptiuus redimit, sic crimina matris Ista luit, matrem facit sua nata renasci, Vt sic munda ream, corruptam uirgo, pudica Effrontem, miseram felix humilisque superbam Abluat et uite pariat sua filia matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION