라틴어 문장 검색

itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장31)
item Patris in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in aede epistylia sint et columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장33)
Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장6)
haec dispositio hanc habet difficultatem, quod epistylia propter intervallorum magnitudinem franguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장10)
In araeostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, sed inponendae de materia trabes perpetuae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장11)
His perfectis in suis locis spirae conlocentur, eaeque ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam Graeci ἐκφοράν vocitant, habeant S extantem:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장1)
Altitudo eius, si atticurges erit, ita dividatur, ut superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho relinquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장3)
dempta plintho reliquum dividatur in partes quattuor, fiatque superior torus quartae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장4)
item et eius plinthos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장8)
reliquumque praeter plinthum, quod erit tertia pars crassitudinis columnae, dividatur in partes septem:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장9)
sed inferior maior apparebit, ideo quod habebit ad extremam plinthum proiecturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장12)
item ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장37)
item si XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine fiat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장38)
item rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장40)
epistylii latitudo in imo, quod supra capitulum erit, quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit, tanta fiat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION