라틴어 문장 검색

non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis.
(아풀레이우스, 플로리다 12:2)
quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:5)
nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:4)
"per numeros volatalis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt:"
(아풀레이우스, 변신, 5권174)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
(불가타 성경, 바룩서, 4장53)
Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:4)
Monitus multumque monendus, priuatas ut quaeret opes et tangere uitetscripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,ne, si forte suas repetitum uenerit olimgrex auium plumas, moueat cornicula risumfurtiuis nudata coloribus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0312)
Volo corniculae detrahere garrienti:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:4)
monitus multumque monendus, privatas ut quaerat opes et tangere vitet scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo, ne, si forte suas repetitum venerit olim grex avium plumas, moveat cornicula risum furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION