라틴어 문장 검색

vitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repraesentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:4)
Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas--?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 434)
Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli Pollicitantem, nihil ferentem, flentem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 2117)
Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장1)
Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 36)
Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 34)
quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi, meam ne sic volgo pollicitere operam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2168)
pauxillatim pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 217)

SEARCH

MENU NAVIGATION