라틴어 문장 검색

Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 25:1)
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, Tunc placuit caesis innectere vincula silvis, Roboraque immensis late religare catenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:24)
Proderit hoc olim, quod non mansura sepulcri Ardua marmoreo surrexit pondere moles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:22)
ictaque subsedit pondere molis humus, prima movet Cacus collata proelia dextra remque ferox saxis stipitibusque gerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권323)
Quaeritur interea quis tantae pondera molis sustineat tantoque queat succedere regi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:1)
aliae duae inter Caiphas et Acram pondere suae molis quassatae, aquarum profundo deficiente, civibus Christianis pariter illis ad auxilium festinantibus elapsae sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:8)
Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 23:1)
Lignorum vero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares:
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:6)
unde tantae moles subvertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis majoribus et bombardis videmus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:2)
rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:2)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles, sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat Ausonii maiora ducis, trahit impetus illo iam pridem retrahitque timor, stabuntne sub illa mole umeri an magno vincetur pondere cervix?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum34)
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam Infra se patitur nec sese sustinet, immo Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:17)
Sic mole ruinae Fracta sub ingenti miscentur pondere membra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:82)

SEARCH

MENU NAVIGATION