라틴어 문장 검색

"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
admota altaribus uictima succinctus poparum habitu elato alte malleo cultrarium mactauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 3:1)
Gaudium risu, non cachinno, intellegeres.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:29)
fiet uti risu tremulo concussa cachinnent et lacrimis salsis umectent ora genasque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:12)
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
ast illi tremat omento popa venter?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4833)
nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1209)
quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:4)
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
mihi trama figurae sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?
(페르시우스, 풍자, satire 655)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno, seu uoluit tangi parca lucerna mero, illa dies hornis caedem denuntiat agnis, succinctique calent ad noua lucra popae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 333)
Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION