-
Si autem et hunc librum vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum sive falsatum.
- (아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 10:1)
-
Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장25)