라틴어 문장 검색

Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:4)
Aitenim Seneca, "Popularis favor malis artibus queritur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:4)
In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:16)
amor reginae ad favorem popularem plurimum proderat Turno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2235)
Malis artibus popularis favor quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:5)
Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:3)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 609:1)
Scipio Africanus incertum militari prius favore an populari aura ita cognominatus sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha13)
carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 74:2)
salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 40:2)
set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis, Arminium pro libertate bellantem favor habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장6)
unde et favor 'aura' dicitur, ut gaudens popularibus auris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3852)
quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis - nam eo quoque iam favor Persei venerat - orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 153:1)
Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION