라틴어 문장 검색

In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:16)
nam Thraecia diviso imperio in Rhoemetalcen et liberos Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus, insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas sinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장5)
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
저들은 종이건 주인이건 같은 징벌을 받고 평민이건 임금이건 같은 고통을 받았으며 (불가타 성경, 지혜서, 18장11)
Dum veritatem quaerere pertinax Ignota pandis, sollicitus parum Utcunque stet commune vulgi Arbitrium et popularis error.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:4)
Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare consuevimus.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 1:2)
Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:4)
Nec petat impelli populari laude, nec ipsam Respuat oblatam, nisi sit uelata colore Ypocrisis, uerbo querens emungere lucrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:10)
Nam nimis austerum redolet qui despicit omnem Famam, molescitque nimis qui singula fame Blandimenta petit, populari deditus auri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:11)
Sic universa regione non solum populari manu, sed et incendio vastata, rex reditum Jerusalem cum parte exercitus aptavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:9)
Aitenim Seneca, "Popularis favor malis artibus queritur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:4)
In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:14)
Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:10)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:8)
Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION