라틴어 문장 검색

Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)
Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis.
테마의 대상들이 살피고 스바의 상인들이 고대하건만 (불가타 성경, 욥기, 6장19)
postmodum vero mihi commeatum praestare, si placet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:9)
Quibus ita peractis sua Brito induit arma et commeatu accepto coepit deambulare per silvam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:1)
Adfuerunt enim illic latentes Arabum insidiae, qui ab Ascalone descenderant in montium latebrosa cacumina videre et intelligere de combustione et populatione regionis, et aliquibus adversari sibi incaute de exercitu occurrentibus in ultione praedarum et flammarum quas passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:8)
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 8:1)
Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:1)
et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:2)
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:1)
Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 11:1)
Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:2)
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 4:1)
Castra Herculis Quadriburgium Tricensima et Novesium, Bonna Antennacum et Vingo, ubi laeto quodam eventu, etiam Florentius praefectus apparuit subito, partem militum ducens, et commeatuum perferens copiam, sufficientem usibus longis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 4:3)
Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones omnes consulens de futuris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:2)
Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione percontans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION