라틴어 문장 검색

Nam, si litteras emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:9)
Verum ejusdem legationis portitor, Morellus nomine, secretarius patriarchae, quia in dolo missus est, et contra jusjurandum quod idem patriarcha cum Tankrado duci fecerat, si forte obiret, nulli regnum Jerusalem se redditurum nisi fratribus suis, aut uni de sanguine ejus, ira Dei adversante, Laodiceae in manus Reymundi comitis irruit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:5)
Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta exercitus, recensitos Graecia fabulosa narrabis?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 23:1)
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 47:1)
Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis;
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:4)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
oppida funerei pollent immunia leti, impexamque senex velavit harundine frontem portitor et vacuos egit cum carmine remos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:198)
cuius ob innumeras strages angustus Averni iam sinus et plena lassatur portitor alno.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:292)
neque enim ante leves niger avehit umbras portitor, et vinctae primis stant faucibus Orci.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 825:2)
gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta portitor et tuto veniens Latonia caelo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 164:1)
Praeparat innumeras puppes Acherontis adusti Portitor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:6)
Sed postquam vernus calidum Titana recepit Sidera respiciens delapsae portitor Helles, Atque iterum, aequatis ad iustae pondera Librae Temporibus, vicere dies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:33)
tuque o flagrantis portitor undae, Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:41)
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles, Ut niteant celsi lucida signa poli?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION